- ODOACER
- ODOACERfil. Ediconis seu Edicae Herulorum, Scirrhorum et Tur cilingiorum Rex, A. C. 476. ab iis, qui Nepoti favebant, vocatus, Danubium transgressus est et Italiam Veronam pervenit, persecutusque Oresten Gothum, victum, qui Momyllum fil. suum Augustum creaverat, Ticino inclusit, urbemque tandem captam militibus diripiendam praebuit, die 23. Augusti proclamatus Rex Italiae. Novâ hac dignitate modeste usus, multa Orthodoxis, Arianus quamvis, concessit: Ravennam in potestatem accepit; tandem Romam profectus, Momyllum Augustulum, qui prae metu imperiô se abdicaverat, in Lucullanum Campaniae castrum in exilium eiecit, atque ita finis factus est Imperio Occidentali, quod steterat post victum Pompeium, incipiendo a Iulio Caesare Ann. 522. Rugienses post haec, Germaniae ad mare Balthicum populos praeliô vicit, captivô illorum Rege Ferethô seu Pheba, cum uxore Gisa, in Italiam missô. Cuius fil. Fridericus, fugâ elapsus in Moesiam, a Theodorico Gothorum Rege Amali fil. copias impetravit, quibus in regnum suum restltueretur: sed denuo pulsus est ab Odoacro, qui postea a Theodorico ipso bellô petitus, post varias fortunae vices; Ravennae inclusus, et post longam obsidionem et obsessis, et obsidentibus defatigatis, pace factâ, a Theodorico ad convivium vocatus trucidatusque est, A. C. 493. Vide Procop. de bello Goth. l. 1. Iornand. derebus Goth. Cassiodor. in Chron. Nicephorum. Paul. Diaconum, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.